PAULUTIUS Anafestus

PAULUTIUS Anafestus
PAULUTIUS Anafestus
primus Dux Venetorum. Hi enim cum primo Tribunos habuissent summa cum potestate, pro numero Insularum, in quas urbs divisa, Magistratus hic (qui annuus erat) ducentos annos duravit. Successêre Duces circa A. C. 697. quâ dignatione Paulutius dictus primus functus est. Immutatum dein sub tertio Duce institutum, et creati sunt Magistri militum an nuâ potestate, sed sextô post annô ad Duces reditum, qui hodieque Reip. praesunt, Georg. Hornius Orb. Imp. Sunt tamen qui, ante Tribunos, Consules Remp. administrâsse dicant. Vide Menckelium ad Hornium Orb. Polit. p. 122.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • VENETI — I. VENETI populi Galliae olim longe amplissimae auctoritatis, quod et naves haberent plurimas, et scientia atque usu nauticarum rerum coeteros antecellerent. Caesar. Comm. de bello Gall. 1. 3. c. 8. primum a Britannis, metu Anglorum ac Saxonum et …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”